[218] EPISTOLA XVIII.

VIGLIUS ZUICHEMUS

HAYONI a CAMMINGA.

Si verum est, HAYO Ornatissime, quod vulgo dicitur, Leviorem dolorem reddi, quo plures una sufferunt, tua certe amantissima epistola non modicum mihi solatium adferre debuit, & me hercle attulit, dum meo vulneri mederi cupiens te ipsum de hoc tristissimo matris obitu indoluisse significas. Solebat quidem illa nobis referre, se pro patrio more accepisse & quadam IDA ab HERINGA, quam tibi aviam, an proaviam, nescio, fuisse dicebat, & quae matrimonio juncta CAMSTRENSI, ni fallor, avi mei consobrino, nostrae familiae amantissima semper extiterat. Quamobrem & ipsa mutuam benevolentiam, quam re exhibere non poterat, verbis subinde apud te testari solebat. Eam vero te non contempsisse, ac memori mente tenere, haud minimum mihi in caeteris eruditissimae consolationis tuae partibus levamen attulit. Porro studiorum tuorum successui, mi HAYO multum gratulor. Institutiones qui diligenter legerit, titulosque caeterorum librorum tenuerit, is certe amplam sibi viam ad juris civilis cognitionem aperuit. Hi quippe sunt, quasi indices quidam, qui ad cujuslibet materiae notitiam ducunt, quas etiam propter expeditiorem lectionem, inventionemque faciliorem, memoria complecti inprimis conducit. Deinde vero si quis quid hodie in jure sapere videri velit, eum non offendi iis, quae quidam delicatioris palati in glossis nostris culpant: magna enim & recondita eruditio in ipsis sita est, nec errarunt tot praeclari Iureconsulti ad nostram usque aetatem, qui plurimum opere eisdem impenderunt. Me autem, quando & hoc scire postulas, multi invitant, ut rursus aliquid in lucem exire sinam, & habeo sane aliquot annorum foetus, verum iis expoliendis ocium hactenus consequi nequivi, cum praeter docendi provinciam multijugis hic occupationibus distinear. De nova Erasmianorum operum editione nihil hactenus intellexi. De nostra querela proximis nundinis cum Frobenio coram agam; nam multorum literis in Inferiorem Germaniam revocatus, sub id tempus profectionem institui. Africanae expeditioni nollem te interfuisse, vix enim ex iis qui Caesaris stipendia secuti sunt, tertius quisque incolumis huc rediit, nec erat his opus tam longe hostem quaerere, cum domi ac in ipso Germaniae limine is adesset, Budamque ac totam paene Hungariam in suam potestatem redigeret. Unde jam totius Germaniae vastationem quotidie timere cogimur, ut nisi quamprimum hostis retropellatur, de Austria vicinisque regionibus metuendum sit. Rex FERDINANDUS undique opem implorat, omniaque tentat. Et quidem speramus Germanos justo exercitu hac aestate in Ungariam decessuros; ad quam expeditionem omnis se Germaniae nobilitas accinctura videtur. Vale, HAYO ornatissime. XXV. Febr. MDXLII.